Q U E S T I O35

/C86vb/ /T89vb/ (1)

{1} Utrum aliquod futurum possit evidenter a divino intellectu sciri esse futurum.

{2} Arguitur primo quod non: nullum non determinate verum est ab aliquo scitum, sed futurum esse futurum non est determinate verum specialiter futurum scilicet contingens ad utrumlibet, igitur.

{2.1} Maior patet, quia quodlibet scitum est verum et (2) quodlibet verum (3) est determinate verum, et minor probatur per Philosophum primo Peryarmeneias, alioquin secundum eum non oporteret consiliari neque negotiari.

{3} Contra,

{3.1} Daniel[?] 3: "Domine qui nosti (4) omnia antequam fiant".

{3.2} Item, Ad Hebreos 4: "omnia nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo", igitur de quolibet futuro divinus intellectus evidenter scit illud esse futurum.

{3.3} Item, Augustinus Super Genesim libro 5, et recitat Magister distinctione 35 prima: "quomodo, inquit, Deo nota erant que non erant? Et rursus: quomodo ea faceret que sibi nota (5) non erant? Non enim quidquam fecit ignorans; nota igitur (6) fecit, non facta cognovit. Proinde antequam fierent, et erant, et non erant: erant (7) in Dei scientia, non erant in sua natura".

{4} Vocando "futurum" illud quod non est sed erit, et supponendo quid vocetur "evidenter scitum", de quo patuit 6 questione prologi, pono de quesito conclusiones.

{5} Prima conclusio est ista: quodlibet futurum Deus vult et scit esse futurum.

{6} Probatur primo auctoritate Augustini, 5 De trinitate, capitulo 8: "Deus optime et veracissime /C87ra/ creditur cuncta scire antequam fiant", et capitulo 9 dicit quod confiteri esse Deum et negare esse prescientiam (8) futurorum (9) apertissima insania est.

{7} Secundo, quia, nisi quodlibet futurum Deus sciret evidenter fore futurum, tunc esset (10) falsum dicere omnia esse preordinata a primo, quod est articulus condempnatus (11) et contra beatum Gregorium, Moralia libro 12, capitulo primo, ubi, exponens illud Iob "constituti terminos eius qui preteriri non poterunt", dicit "nulla que in hoc mundo fiunt absque Dei omnipotentis occulto consilio veniunt, nam cuncta futura presciens ante secula decrevit qualiter per secula disponentur".

{8} Tertio sic: non minus est immensa Dei scientia quam eius essentia vel potentia, sed eius essentia sic immensa est quod propter eius /T90ra/ immensitatem nusquam deest nec deerit, et eius potentia sic immensa est quod propter suam potentiam omne producibile potest producere, igitur propter eius immensam scientiam (12) nihil scibile vel cogitabile latet eum.

{9} Contra conclusionem est primum argumentum in principio questionis.

{10} Secundo sic, quod non est scibile non potest ab aliquo intellectu evidenter sciri, sed aliquod futurum esse futurum (13) non est scibile, igitur.

{10.1} Maior patet, quia quod potest aliter se habere non est scibile, ut patet primo Posteriorum, sed de quocumque futuro potest esse aliter quam per illud sit futurum, igitur.

{11} Tertio sic: omne scibile est demonstrabile, ut patet primo Posteriorum, sed de nullo futuro ipsum fore est demonstrabile, quia quodlibet tale est singulare corruptibile, et de nullo tali est demonstrabile ipsum fore (14), ut patet 7 Metaphysice, igitur etcetera.

{12} Ad primum do propositiones.

{12.1} Prima est ista (15): aliquid est futurum, quia iudicium Dei est futurum, similiter Antichristus est futurus et dies crastina est futura, igitur.

{12.1.1} Contra: futurum nihil est, igitur nihil est futurum; consequentia patet per conversionem, et antecedens (16) patet quia futurum distinctum contra presens nulla res est.

{12.1.2} Secundo: si aliquid sit futurum, sit illud Antichristus gratia exempli et arguitur sic: Antichristus est futurus, igitur futurum est Antichristus.

{12.1.2.1} Consequens falsum, quia illud futurum vel est Antichristus vel est non Antichristus: si Antichristus, igitur sequitur: Antichristus est Antichristus, quod est falsum; consequentia patet, quia Antichristus et illud futurum convertuntur; si non Antichristus, igitur non Antichristus est Antichristus (17) quod est falsum.

{12.1.3} Tertio: si Antichristus est futurus, igitur Antichristum fore est verum.

{12.1.3.1} Consequens falsum, quia sic sequitur per conversionem, quod verum est Antichristum fore; consequens falsum, quia quero utrum illud verum sit Antichristus vel non Antichristus, et arguetur (18) ut prius.

{12.1.4} Quarto: si aliquid sit futurum, igitur illud potest quis appetere.

{12.1.4.1} Consequens falsum cum illud futurum non sit aliquid, et ideo non est finis alicuius operationis nec appetitus rationalis maxime, licet aliquis irrationabiliter posset agere propter nihil vel nullum finem.

{12.1.5} Quinto: si aliquid sit (19) futurum, igitur de illo futuro posset aliquis sperare.

{12.1.5.1} Consequens falsum, quia sic speraret in nihilo (20) et hoc (21) rationabiliter; consequentia patet, potest enim sperare illud futurum esse futurum (22) vel esse sibi utile.

{12.1.6} Ad primum istorum nego consequentiam, et dico quod prima non sic convertatur, et causa est quia in (23) prima li "nihil" stat pro hiis que sunt in secunda, tam pro hiis que sunt quam pro hiis que erunt.

{12.1.7} Ad secundum similiter nego consequentiam, et dico quod prima non debet sic converti sed sic: Antichristus est futurus, futurum erit Antichristus.

{12.1.8} Ad tertium nego consequentiam; non enim sequitur: Antichristus erit, igitur hec est vera "Antichristus est futurus (24)", sed bene sequitur (25): igitur ita est quod Antichristus erit.

{12.1.9} Ad quartum concedo consequentiam et consequens, et quando dicitur quod tunc futurum esset finis illius (26) operationis dicendo futurum (27) contra presens, nego consequentiam, sed (28) sequitur quod erit finis ut patet de operante propter sanitatem que erit finis et nunc non est finis.

{19.1.9.1} Sed contra: causa finalis est una quattuor /C87rb/ causarum, igitur est aliquid.

{12.1.9.2} Secundo, quia finis movet agentem secundum Philosophum et Commentatorem.

{12.1.9.3} Item: finis dicitur relative ad /T90rb/ operationem cuius est finis, quia quelibet operatio nostra pro aliquo fine est (29) facta, igitur si operatio est eius finis est.

{12.1.9.4} Ad primum istorum dico quod, accipiendo causam finalem pro causa finali rei terminate futura sic iste (30) non erit quousque tota operatio illa fuerit completa, et ideo erit causa, et non est quia erit finis operationis et nondum (31) est, et concedo proprie loquendo quod quelibet causa finalis que erit et quilibet finis qui erit (32) nunc non est.

{12.1.9.5} Ad secundum dico quod cognitio alicuius finis movet agentem, et non ipse finis quando non est.

{12.1.9.6} Ad tertium dico (33) quod, quantumcumque finis referatur ad operationem cuius erit finis, non oportet quod si operatio sit quod eius finis sit.

{12.1.10} Ex istis patet ad quintum, quod aliquis potest sperare de futuro, quod nihil nunc est sed erit, sicut de iudicio et resurrectione.

{12.2} Secunda propositio est ista: aliquod futurum potest esse et illud non est (34); patet, quia Antichristus potest esse et tamen Antichristus non est.

{12.2.1} Contra, quia quod nihil est non habet aliquam (35) potentiam nec aliquod posse, sed tale futurum nihil est, igitur.

{12.2.2} Secundo, quia aliquid potest esse et illud non est, igitur aliquid potest esse et non esse.

{12.2.2.1} Consequens falsum; probo consequentiam, quia iste (36) propositiones idem significant "aliquid potest esse et non esse" et "aliquid potest esse et non (37) est".

{12.2.3} Ad primum, respondeo: cum Anselmus dicitur, quod aliquid dicitur posse esse, non quia ipsum potest esse per suam potentiam sed per alterius potentiam, et ita antequam mundus fuit mundus fuit possibilis vel potuit esse, ita in proposito.

{12.2.4} Ad secundum dico, quod ille propositiones non idem significant, vel saltem taliter aliter significant quod sufficit quod una istarum est vera et non alia.

{12.3} Tertia propositio est hec: nihil potest incipere esse futurum.

{12.3.1} Probatur primo per Philosophum: non (38) refert[?] dicere per millesimum annum ante aliquid esse futurum vel per quantumcumque tempus ante, igitur futurum non incipit esse futurum.

{12.3.2} Secundo: si aliquod futurum in tempore vel (39) in instanti incipiat esse futurum, sit ergo gratia exempli quod A futurum incipiat esse futurum in B tempore, vel in instanti futuro, et arguitur sic: A incipiet esse futurum in B instanti futuro (40), igitur A erit futurum in B instanti futuro (41) et, si sic, A non (42) incipiet esse futurum in B instanti futuro, et sic potest argui de quocumque instanti futuro.

{12.3.2.1} Patet consequentia: quicumque modo dicit "A erit", dicit verum, quia sic erit, igitur modo A est futurum, igitur non incipiet esse futurum in B instanti futuro.

{12.3.3} Tertio: A incipiet esse futurum in B instanti futuro, et non est maior ratio quare in B instanti quam in alio instanti presenti vel ante illud in eternum, igitur A numquam incipiet esse.

{12.3.3.1} Forte dicetur, quod magis incipit esse futurum in uno tempore quam in alio propter dispositionem esse.

{12.3.3.1.1} Sed contra: sit A tale futurum quod semper est futurum contingens ad utrumlibet quousque fuerit in esse, et tunc sequitur quod non magis in uno tempore quam in alio incipit esse futurum.

{12.3.3.2} Forte dicetur, quod hoc est impossibile, quod semper sit contingens ad utrumlibet quousque ponatur in esse.

{12.3.3.2.1} Contra: actus voluntatis erit productus sic contingenter, quia voluntas antequam pro/T90va/ducat actum illum erit indifferens ad producendum et non producendum, et sic potest esse in aliis creaturis et similiter arguitur de actione Dei quod antequam actu agat est indifferens ad agendum vel non agendum.

{12.3.3.2.2} Item: toto tempore quo est contingens ad utrumlibet, semper erit verum dicere quod erit, sed in omni tempore antequam sit erit contingens ad utrumlibet, igitur etcetera.

{12.3.4} Quarto sic: si aliquod futurum potest incipere esse futurum sit igitur A ita quod A incipiat esse futurum (43) per multos annos antequam sit, ita quod (44) prius non potest incipere esse futurum nec posterius, et sit B aliud futurum quod potest incipere esse futurum in minori tempore in duplo et C in minori tempore in triplo potest incipere esse futurum, igitur tandem potest ad aliquod deveniri quod nunc primo est futurum et numquam prius fuit futurum.

{12.3.4.1} Consequens falsum, et modus arguendi patet per Commentatorem, arguendo quod qualitas activa in quadruplo [centuplo?] non potest remitti (45) nisi (46) remittatur (47) forma substantialis quadrupli [centupli?], quia, si potest illa qualitas remitti manente forma substantiali et eadem, est ratio de toto et de parte, igitur.

{12.3.4.2} Contra: aliquid potest esse quod non erit, igitur aliquid potest esse futurum quod non est nunc futurum; sit illud A et arguitur sic: A potest esse futurum et A non est nunc futurum, igitur A potest incipere esse futurum; consequentia patet per expositionem de li "incipit".

{12.3.4.3} Secundo: si verum est futurum esse, illud futurum non potest non esse, quia da oppositum, sequitur contradictio pro nunc, scilicet verum est futurum esse sed /C87va/ non est verum futurum erit sed falsum.

{12.3.4.4} Ad primum, nego consequentiam; similiter ad secundum.

{12.4} Quarta propositio est ista: futurum non potest desinere esse futurum ante positionem eius in esse; voco semper futurum quod erit et non est.

{12.4.1} Probatur, quia, si sic, sit illud futurum A quod desinet esse futurum in B tempore vel in instanti ante positionem sui in esse, tunc sic A est futurum, igitur A erit et non ante B nec post B, quia tunc non desineret esse futurum in B, nec in B, igitur A non desinit esse futurum.

{12.5} Quinta propositio: nullum futurum potest incipere Deus scire esse futurum.

{12.5.1} Probatur quia, si sit quod in B sciet A et non prius, contra, quia sic mutaretur (48) in sciendo vel res illa futura mutaretur, quod est falsum, quia cum (49) non sit nec umquam prius (50) fuerit, sequitur quod non mutatur.

{12.5.2} Secundo, quia, si A inciperet in B tempore sciri a Deo esse futurum, sequitur quod ab eterno Deus non scivit illud esse futurum, et pari ratione sequitur quod ab eterno nullum futurum scivit Deus esse futurum, quod est falsum, quia sic mutaretur.

{12.5.3} Tertio: si A inciperet in B tempore sciri a Deo esse futurum, igitur, si A sit (51) aliquid a Deo fiendum, sequitur quod ab eterno non scivit fiendum ab eo vel dicetur (52) quod illud futurum quod faciet ab eterno non fuit facturus.

{12.6} Sexta propositio est ista: quelibet propositio est determinate vera vel (53) determinate falsa.

{12.6.1} Probatur primo sic: omnis propositio est omnino verum vel falsum significans (54), <omnis propositio> (55) significans verum (56) est (57) determinate vera et omnis propositio significans falsum est determinate falsa, igitur.

{12.6.2} Secundo, quia cuiuscumque contradictionis altera pars est vera determinate /T90vb/ et alia falsa, sed quelibet propositio est pars vel esse potest alicuius contradictionis, igitur.

{12.6.3} Tertio sic: nisi propositio esset (58) vera, hoc videretur maxime ratione futurorum contingentium de quorum nullo (59) esset determinate verum quod esset futurum nec oppositum; sed contra: A erit vel non erit, igitur A erit vel A non erit.

{12.6.3.1} Consequentia patet, quia in singularibus numquam est instantia, quin (60) ad illam de disiuncto extremo sequatur disiunctiva, licet bene in universalibus, quia non sequitur: omnis homo currit vel non currit (61), igitur omnis homo currit vel omnis homo non currit (62); et antecedens patet per illud principium quarti Metaphysice, de quolibet esse vel non esse etcetera.

{12.6.4} Quarto: ab eo quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa de presenti, igitur ab eo quod res erit vel non erit, dicitur oratio vera vel falsa de futuro, sed A determinate erit vel A determinate non erit, igitur ista est determinate "A erit" vel illa "A non erit".

{12.6.5} Quinto, quia, nisi in talibus altera pars sit determinate vera et alia determinate falsa, sequitur quod Deus non scit (63) determinate que pars est vera, sed solum scit (64) quod A erit vel non erit; consequens falsum, quia tunc non maiorem haberet scientiam de futuro quam e converso.

{12.6.6} Sexto sic, quia tunc aliqua universalis esset vera et determinate vera, utpote (65) ista "quodlibet futurum est futurum", cuius nulla singularis foret determinate vera, etiam si formetur.

{12.6.6.1} Consequens falsum, quia universalis et copulativa ex suis singularibus equipollent, sed copulativa non videtur esse vera, cuius nulla pars est vera, igitur; similiter sequitur, quod aliqua particularis est vera, nulla singulari existente vera, licet quelibet formaretur, quod est falsum.

{12.6.7} Contra propositionem istam arguitur primo sic, quia non potest ymaginari ratio quare plus est una pars vera quam alia, et ibi (66) vel utraque pars est vera vel neutra, sed non est possibile quod utraque pars sit vera, igitur neutra est vera.

{12.6.8} Secundo, quia secundum Philosophum, primo Peri armeneias, in singularibus de futuro non semper altera pars contradictionis est determinate vera et alia determinate falsa, sicut in illis de preterito et presenti, quia, si sic, igitur, si unus dicat "hoc erit" et alius dicat "hoc non erit", oportet quod alter istorum (67) determinate mentiatur, sed hoc est falsum, quia tunc nihil fieret a casu nec ad utrumlibet, sed omnia fierent ex necessitate;

{12.6.8.1} et consequentiam probat Philosophus, quia illud quod est ad utrumlibet contingens non magis determinatur ad unam partem quam ad aliam, igitur per oppositum, si est determinatum quod erit vel determinatum quod non erit, non fiet ad utrumlibet sed ex necessitate.

{12.6.9} Tertio, quia, si sic, tunc, si hoc modo sit album verum erat dicere primo quoniam hoc erit album quare semper fuit verum dicere quodlibet eorum que facta sunt quoniam (68) erit et si semper verum (69) est dicere quoniam (70) est vel erit non potest hoc non esse vel non futurum esse quod autem non potest non fieri necesse est fieri omnia, igitur que futura sunt necesse est fieri et ita omnia ex necessitate erunt.

{12.6.10} Quarto: ab eo quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa, sed de futuro contingenti non est magis determinatum in re quod erit quam quod non erit, igitur nec oratio significans /T91ra/ illud esse vel non esse est determinate vera. Item hoc videtur contra Philosophum expresse primo Pery armeneias.

{12.6.11} Ad primum dico, quod est ratio quod una sit vera, scilicet illa que significat sicut est futurum esse, et non alia que opposito modo significat.

{12.6.12} Ad secundum concedo, quod, si unus dicat "hoc erit" et alter "hoc non erit", unus dicit verum et alter non, quia secundum veritatem ita eveniet (71) sicut unus predicit et non sicut alter, neuter tamen scit nec prescire potest utrum dicat verum vel falsum usque ad eventum rei, Deus tamen bene et evidenter novit et solus Deus ut dicetur (72). /C87vb/

{12.6.13} Ad tertium concedo, quod, si aliquid nunc est a causa libera libere et contingenter, quod semper antea fuit futurum sed ult<er>ior consequentia, igitur necessario erat futurum non solum non tenet sed nec colorem habet.

{12.6.14} Ad quartum dico, quod una est determinate vera et altera falsa, quia determinate ita est in re vel erit sicut (73) una denotat et non sicut alia.

{12.6.14.1} Ad Philosophum dicunt aliqui, quod Aristoteles probat contradictionem includere quod aliquid incipiat esse futurum vel quod aliqua propositio de futuro incipiat esse vera, nisi connotetur tempus determinatum, utpote quod incipiat esse vera in hoc die vel in illo, unde sicut nihil potest desinere esse preteritum nec esse verum de preterito, ita nec potest (74) incipere esse futurum; et ideo, ut dictum est, non sequitur: A potest esse futurum et A non est futurum, igitur potest incipere esse futurum, sed solum sequitur: igitur non futurum potest esse futurum in sensu (75) diviso, tamen bene sequitur: A non est futurum et A erit futurum, igitur incipiet esse futurum sed premisse repugnant, licet quelibet sit possibilis.

{12.6.14.2} Sine dubio (76) non apparet, quod Aristoteles laboret ad hanc conclusionem probandam, quod nihil potest incipere esse futurum; immo hoc sumit ibi tamquam per se notum; dicit, in suo secundo argumento, quod si hoc sit modo futurum hinc ad mille annos vel ad annum millesimum ante fuit futurum, ideo videtur mihi dicendum quod in illis de futuro singularibus secundum (77) Philosophum non est veritas sic determinata sicut in illis de preterito vel de presenti, nam omne quod fuit sic determinatum est ad fuisse quod nullo modo potest per aliquam potentiam non fuisse, et omne quod est necesse erit immediate post hoc ipsum fuisse, non sic est in illis de futuro nam, quantumcumque aliqua propositio de futuro (78) talis sit vera, adhuc immediate post hoc potest numquam vera fuisse et potest non esse vera pro nunc. Similiter de falsa, alias non oporteret neque consiliari neque negotiari, cum hoc tamen stat quod una sit determinate vera et alia falsa determinate, unde dicerem quod de facto si per impossibile Deus non plus sciret que pars eveniret quam nos sciamus, nihilominus tamen adhuc una pars contradictionis esset (79) vera in talibus et reliqua falsa si formarentur; eo enim ipso sine pluri quod nec est possibile quod ambo contingant neque quod neutrum, ex quo altera pars de facto adveniet, illa pars contradictionis est vera que illam fore significat omni enim scientia divina vel alia circumscripta et sua contradictoria falsa.

{13} Ex istis (80) satis patet ad argumentum primum contra primam conclusionem.

{14} Ad secundum, cum dicitur (81) quod non /T91rb/ est scibile etcetera, concedo, et nego minorem; et quando probatur quod potest aliter se habere etcetera, nego istam; immo dico quod etiam illud quod est contingens est scibile esse, et ad Philosophum dico quod loquitur de scientia necessariorum et non de scientia contingentium. Eodem modo ad tertium.

{15} Secunda conclusio est ista: quodlibet futurum Deus prescit contingenter esse futurum, ita quod quodlibet futurum scitum vel volitum a Deo esse futurum potest numquam fuisse scitum vel volitum a Deo esse futurum (82) et numquam evenire.

{16} Probatur illa conclusio primo auctoritate Augustini, 3 De libero arbitrio, capitulo 8, dicit quod, sicut memoria tua non cogit facta esse que preterierunt, nec Deus prescientia sua non cogit facienda que futura sunt.

{17} Secundo: eo modo potest Deus aliqua prescire fore quo evenient, quia si iudicaret ea alio modo esse futura quam evenient falleretur (83), igitur si contingenter aliqua evenient presciuntur a Deo contingenter esse futura.

{18} Tertio patet illa conclusio per Boetium, 5 De consolatione (84), capitulo 5 (85), et deinceps usque ad finem libri.

{19} Contra conclusionem istam arguitur multipliciter; primo sic: Deus non aliter novit facta quam fienda, sed Deus sic novit facta quod non potest ea non nosce<re>, igitur sic novit fienda quod non potest ea non nosce<re>.

{19.1} Maior patet per Augustinum, 10 De trinitate, capitulo 12.

{19.2} Item per ipsum, 17 De civitate, capitulo 18, dicit quod tamquam preterita narrantur que futura prophetantur (86) quoniam que futura sunt iam in predestinatione Dei facta erant; et idem quasi Ys*** De summo bono, libro primo, capitulo 19: "in scripturis sanctis sepe ea que futura sunt facta narrantur sicut est illud 'dederunt in escam meam fel' (87); sed cur futura quasi /C88ra/ preterita scribuntur, nisi quia ea que ad facienda sunt in opere iam facta sunt in predestinatione?"; idem patet, De correptione et gratia, capitulo 33: "verba preteriti temporis posuit de rebus futuris tamquam iam fecerit Deus, que iam ut fierent ex eternitate disposuit", et 15 De trinitate, capitulo 13: "non aliter (88) novit Deus creata quam creanda"; idem Anselmus, De concordia, capitulo 5.

{20} Secundo sic, per Boetium, libro 5 De consolatione, prosa ultima, et allegat Decretum, 23 questio 4: "futura que ex (89) libero arbitrio proveniunt ad intuitum relata divinum, necessaria sunt per dispositionem divine notionis; per se vero considerata, absolutam nature sue non deserunt libertatem".

{20.1} Et confirmatur per Anselmum, De concordia, capitulo 5, ubi tractat illud Iob "constituti terminos eius, qui preteriri non poterunt", "sive aliquid ex libertate sive ex necessitate eveniat (90), dicitur Deus constituisse apud se immutabiliter quod apud hominem prius quam fiat mutari potest".

{21} Tertio sic: quando (91) aliqua consequentia est necessaria, si non potest per aliquam potentiam impediri quin antecedens sit verum, nec potest impediri quin consequens sit verum; sed illa consequentia est necessaria: Deus ab eterno scivit A esse (92) futurum, igitur A erit; sed nulla creatura potest impedire quin antecedens sit verum, quia illud quod est /T91va/ posterius non potest impedire illud quod est prius, sed quelibet creatura posterior est scientia Dei, cum creata fuit ab illa, igitur nulla creatura potest impedire scientiam vel prescientiam (93) Dei, et per consequens quin antecedens sit verum, igitur nec quin consequens; et ultra: A erit, igitur Deus scit A fore, et antecedens est verum, igitur et consequens.

{22} Quarto: Anselmus (94) De concordia prescientie cum(95) libero arbitrio: "ea que Deus prescit necesse est esse futura, sed omnia futura Deus prescit, igitur nihil contingenter erit et per consequens nihil scit contingenter (96) esse futurum".

{23} Quinto: si sic, tunc Deus potest prescire quod numquam prescivit, igitur potest prescire aliquid de novo, et per consequens scientia divina non est immutabilis (97).

{23.1} Consequens est falsum, quia nec de novo nec temporaliter potest aliquid prescire, igitur ex opposito: omne quod potest Deus prescire ab eterno prescivit, et omne quod prescivit erit; igitur omne quod potest prescire erit et ita prescitum non potest non esse prescitum.

{24} Sexto: quia, si Deus sic presciret contingenter quodlibet futurum (98) esse contingenter futurum, igitur sciret malum futurum contingenter esse futurum; consequens falsum et contra illud Ewangelii "amen dico vobis nescio vos".

{25} Septimo, quia vel divina prescientia est causa quod res prescite sunt future vel e converso.

{25.1} Si detur primum, tunc prescientia divina videtur eis facere necessitatem eveniendi, sicut arguit Magister distinctione 38: "quia nec alia futura, inquit, fuissent, nisi ea Deus prescivisset, nec possunt non evenire cum Deus ea presciverit; si autem impossibile (99) est ea non evenire quia prescita sunt, videtur igitur ipsa prescientia qua prescita sunt eis esse causa eveniendi, et ultra: igitur necessario evenient quia aliter scientia divina falleretur".

{25.2} Item, quod divina prescientia sit causa rerum probatur auctoritate Augustini dicentis, 15 De trinitate, capitulo 13 (100): "universas, inquit, creaturas spirituales et corporales, non (101) quia sunt ideo novit Deus, sed ideo sunt quia novit; non enim nescivit quod fuerat creaturus; quia igitur scivit creavit, non quia creavit scivit".

{25.3} Item, auctoritate Augustini, 6 De trinitate, capitulo 5: "non enim que creata sunt ideo sciuntur a Deo quia facta sunt, quia immutabiliter ab eo sciuntur".

{25.4} Si vero dicatur quod, quia res future sunt, ideo Deus prescit eas, sicut ponit Origenes Super epistulam ad romanos: "non propterea erit aliquid quod illud scit Deus futurum esse, sed quia futurum est ideo scitur a Deo antequam fiat", hoc videtur repugnare dictis Augustini et Magistri, distinctione 38, capitulo 3: "licet enim, inquit, res non essent future nisi prescirentur a Deo, non tamen ideo presciuntur quia future sunt; si enim hoc esset, tunc eius quod eternum est aliquid (102) existeret causa ab eo alienum, et ex creaturis penderet prescientia creatoris (103), et creatum esset causa (104) increati".

{26} Octavo, quia per hoc solum quod aliquid sit solum contingenter, determinatur ad agendum A pro B tempore quod adhuc possibile est ut numquam adhuc (105) fuerit determinatum, non potest haberi scientia certa (106) et infallibilis quod sic erit; sed divina voluntas ita libere (107) et contingenter de/T91vb/terminata /C88rb/ est per se ipsam ad agendum A pro B tempore, quod adhuc possibile est eam numquam sic fuisse determinatam; igitur evidentia certa (108) et infallibilis non potest haberi per istam (109) determinationem; contra conclusionem primam.

{27} Non obstantibus istis, teneo conclusionem quod futurum scitum esse futurum est contingenter scitum, et etiam est scitum esse futurum (110) contingenter.

{27.1} Patet per exemplum: sit enim scire firmiter vel (111) credere quod ita erit et ita erit, et sit A illa propositio "Antichristus erit" et sit ita (112) quod Antichristus erit; tunc ego (113) scio A et possibile est pro nunc me non scire A, quia possibile est quod Antichristus non erit, igitur possibile est quod non sit (114) verum, igitur possibile est quod pro nunc non sciam A; et idem de voluntate: pono quod volo de omni re que erit cras quod erit cras et solum tali, et sit ita quod Antichristus erit cras, tunc de Antichristo volo quod erit cras (115), et possibile est quod pro nunc non velim, quia possibile est quod Antichristus non erit cras, et ita iuxta casum possibile est quod ego (116) non velim quod Antichristus (117) erit cras.

{28} Ad primum potest dici, quod Deus non aliter novit facta quam fienda, quantum ad certitudinem quin habeat evidentem notitiam de utrisque taliter, tamen aliter novit facta quam fienda, quia necessario novit facta esse facta, sed contingenter novit fienda esse futura; sicut iam creatura potest illa certitudinaliter scire quod ipsa sedet, sicut ipsa scit quod si homo est animal est; unum tamen est contingens et aliud necessarium; in hoc ergo est differentia, quod de quocumque vero de presenti et preterito, quod Deus nunc cognoscit esse vel fuisse erit necessarium statim post hoc Deum illud cognovisse; sed non sic de vero de futuro, causa est quia Deum scire hoc esse vel fore vel fuisse non est aliud nisi hoc esse, fuisse vel fore et hoc notum esse Deo: modo, si Antichristus sit futurus et Deus hoc (118) noscat, adhuc est contingens quod Antichristus sit futurus, et per consequens an Deus scit Antichristum fore adhuc est contingens, sed si Adam fuit et Deus hoc noscat, non est possibile Adam numquam fuisse et Deum hoc nosce<re>, sed est necessarium Adam fuisse et Deum hoc nosce<re>; vel potest dici quod non aliter novit facta quam fienda, quia non per mutationem sui novit facta esse facta nec futura esse futura.

{29} Ad secundum, dico quod Boetius intelligit quod non est possibile quod Deus iudicavit aliqua futura fore futura et non sic eveniat; de quibuscumque tamen futuris Deus disposuerit illa fore potest esse quod illa numquam sint futura, sed possibile (119) est quod creatura disposuerit aliqua fore que non erunt, immo cum quantumcumque propinqua dispositione creaturarum naturalium ad effectum stat quod effectus non producatur.

{29.1} Et pro illa solutione facit illud Gregorii Moralium, libro 16, capitulo 4: "omnipotens Deus, et si tempus uniuscuiusque ad mortem prescit quo eius vita terminabitur, nec alio tempore quisquam mori poterit nisi illo quo morietur, quid est igitur quod dicitur de iniquis 'iniqui sublati sunt /T92ra/ ante tempus', nisi quod omnes qui presentem vitam diligunt longiora sibi eiusdem vite spatia promittunt?".

{30} Ad tertium, quando dicitur "si aliqua consequentia est necessaria, si non potest impediri per aliquam quin (120) antecedens sit verum, non potest impediri quin (121) consequens sit verum", hic dico quod impedire proprie significat aliquid esse vel fore vel fuisse et postea impeditum esse; et sic dico quod nullus potest impedire quin A sit verum vel fuerit (122) verum, nec etiam potest impedire quin A erit, quia tunc A posset desinere esse futurum ante positionem rei in esse; si autem intelligatur sic: quando (123) aliqua consequentia est necessaria, qui non potest facere quin antecedens sit verum non potest facere quin consequens sit verum, et tunc dico quod, quantumcumque ab eterno Deus sciverit A esse futurum, adhuc potest creatura facere A numquam fuisse scitum a Deo esse futurum.

{31} Unde dico hic propositiones.

{31.1} Prima est de contingenti ad utrumlibet, cuius (124) futuritio dependet a contingente libertate voluntatis create, potest voluntas ita facere quod Deus ab eterno sciverit illud esse futurum et potest facere quod Deus numquam sciverit illud esse futurum; patet, quia potest facere quod illud semper fuerit futurum et potest facere quod numquam fuerit (125) futurum.

{31.2} Secunda, quod illud quod numquam prescivit Deus fore potest creatura facere Deum prescivisse fore, et illud quod semper prescivit fore potest facere eum numquam prescivisse fore.

{31.3} Tertia: aliqualiter fuit ab eterno et creatura potest facere quod numquam sic fuerit, et aliqualiter /C88va/ potest semper fuisse et numquam taliter fuit; et quando arguitur oppositum "illud quod est posterius non potest impedire illud (126) quod est prius quin fuerit" etcetera, dico quod non (127) debet concedi quod aliquid impediat scientiam vel prescientiam Dei, sed creatura que nunc primo est potest facere, large capiendo "facere", sicut dicetur in questione de preteritis, quod A fore futurum non est a Deo prescitum nec umquam fuerit a Deo prescitum (128), quia veritas huius dependet ex aliquo quod est futurum et posterius.

{32} Ad quartum, quando adducitur dictum Augustini, dico quod illud non dicit Augustinus, nisi (129) recitando opinionem contra quam vult arguere, sed ex intentione probat oppositum, puta quod inter liberum arbitrium, ex quo multa proveniant et libere, et prescientiam Dei que omnia previdet, non est aliqua repugnantia.

{33} Ad quintum, quando dicitur "si Deus potest prescire quod numquam prescivit, potest prescire (130) aliquid de novo", concedo istam consequentiam, sed negarem (131) illam in sensu diviso, et causa est quia iste sunt due propositiones, quarum utraque est possibilis: "Deus prescit A fore", "Deus numquam prescivit A fore", nec possunt simul esse vere nec successive una post aliam, ideo neutra potest de novo incipere esse vera.

{34} Ad sextum dico quod notitia vel scientia quandoque capitur pro simplici notitia, scilicet pro apprehensione, et sic Deus dicitur cognoscere omnia presentia, preterita et futura, possibilia et impossibilia; quandoque capitur pro notitia sensitiva vel iudicativa, qua iudicatur de futuris illa fore vel fore talia, et ista notitia in Deo dicitur prescientia; et ideo dicit Magister quod prescientia est tantum respectu futurorum <cont>in<gen>tium, quod, si nulla essent futura, non esset in Deo prescientia; quandoque capitur /T92rb/ pro notitia tali, cum voluntate beneplaciti vel approbationis, et isto (132) modo scit Deus hominem bene facere et mereri, quia approbat, et per oppositum istius dicitur in Ewangelio "amen dico vobis nescio vos"; quandoque su<m>itur (133) pro tali notitia cum displicentia seu detestatione, et vocatur tunc scientia reprobationis et hinc est quod, stricte (134) loquendo, soli reprobi dampnandi finaliter sunt presciti. Ex hac distinctione satis patet ad argumentum.

{35} Ad septimum do propositiones.

{35.1} Prima est: prescientia Dei est causa omnium que producuntur et erit causa omnium que producentur; patet quia prescientia Dei est Deus.

{35.2} Secunda: prescientia Dei non est necessario causa nec erit necessario causa (135) futurorum contingentium.

{35.3} Tertia, quod ista causalis est vera "quia Deus scit Antichristum fore, Antichristus erit", et non ista "quia Antichristus erit, Deus prescivit A<ntichristus> fore".

{35.4} Quarta, quod de quacumque creata scientia ista est vera: quia (136) Sor currit, ista est vera (137) "Sor currit", non e converso; et ideo dicit Philosophus quod ab eo quod res est etcetera.

{35.5} Quinta, quod, cum ista conditionalis est vera "si Antichristus erit, Deus scivit Antichristum fore, et si Antichristus non erit, Deus non scivit Antichristum fore", et ideo dicit Magister quod, si nulla (138) essent futura, nulla esset in Deo prescientia.

{35.6} Sexta, quod, etsi prescientia Dei sit futura causa omnium que producentur, non tamen eo quod prescientia, sed eo quod voluntas vel beneplacitum.

{36} Ex istis satis patet ad formam argumenti.

{37} Ad octavum et ultimum, nego consequentiam primam, et per consequens maiorem, quia hoc quod posset divina voluntas adhuc numquam determinata fuisse ad agendum A pro B tempore, non tollit quin de facto fuerit ab eterno immutabiliter ad hoc determinata, et ideo possibilitas ad oppositum non tollit certam scientiam, sed solum arguit quod sit possibile quod non fuerit eternaliter sic prescitum aut prevolitum (139).

{38} Tertia conclusio est ista: cum hoc quod Deus presciat Sortem finaliter peccaturum, dampnandum vel salvandum, stat quod in libera potestate Sortis est vel erit quod ipse dampnetur vel salvetur.

{39} Probatur ista conclusio primo sic, nam non contingit secundum leges presentes virtutem theologicam meliorare ad aliquod falsum credendum vel sperandum, sed spes theologica inclinat prescitum ad sperandum, quod potest consequi gratiam vel gloriam finaliter et ad habendum gloriam si (140) benefacit, igitur iste (141) prescitus potest finaliter habere gloriam.

{39.1} Item, si prescitus necessitaretur ad actum malum et non nisi per causam superiorem, igitur Deus voluntate antecedente vult istum peccare, igitur, sic petens (142) in oratione dominica (143) "fiat voluntas tua", petit peccatum suum.

{40} Tertio: opinans vel dubitans quod (144) ad omnem actum voluntatis Deus necessitet et necessitabit eum, habet dubitare utrum de peccato commissionis posset (145) umquam penitere, etiam si diu viveret (146) et esset compos sui, et per consequens non habet de divina misericordia firmiter sperare.

{41} Tertio arguitur per beatum Augustinum, 3 libro De libero arbitrio, ubi primo arguit sic: si prescientia Dei faceret necessitatem, igitur, cum Deus presciat quod ipsemet est facturus, sequitur quod ipse /T92va/ necessario faceret omne quod esset facturus.

{41.1} Secundo arguit sic ibidem: Deus facturus est te beatum et hoc prescit, sed non te invitum, igitur volentem te esse beatum et si volentem, igitur /C88vb/ nullo modo necessario inerit[?] tibi beatitudo.

{41.1.1} Probatur consequentia, quia nihil tam in potestate voluntatis est (147) quam ipsa voluntas; si sic, igitur beatitudo que volita est non (148) necessario sed libere erit in re, nam ut dicit (149) "si voluntas necessario volet", sequitur quod non volet, quia non erit voluntas.

{41.2} Tertio arguit sic: Deus est voluntatis nostre libere prescius, igitur voluntas nostra erit libera.

{41.2.1} Probatur consequentia, quia sic erit sicut Deus prescit, et ultra: voluntas nostra non erit libera nisi actus eius sit in potestate sua, igitur prescientia non excludit libertatem.

{42} Quarto arguitur sic: si aliquid necessario erit ibi, quia Deus prescit illud, sequitur quod illud quod prescit necessario erit.

{42.1} Consequens falsum, quia, ut ait Augustinus "non quia Dei prescientia est, necesse est fieri que prescierit, sed tantummodo quia prescientia est, que si non certa prenoscit utique nulla est (150), fient que presciverit (151)" unde dicit Augustinus ibi quod sicut homo memorando (152) preterita non cogit facta esse que preterierunt, sic Deus prescientia sua non cogit facienda esse que futura sunt; hec Augustinus.

{43} Quinto sic: cum predestinatione divina stat voluntatis libertas per quam predestinatus potest salvari vel dampnari, igitur.

{43.1} Probatur assumptum, pro cuius evidentia suppono quod predestinatio non sit aliud quam preordinatio gratie alicui conferende et demum[?] glorie, et in aliquibus puta in adultis salvandis sit preordinatio Dei ad coagendum eis ad actum liberum et meritorium; hec descriptio satis patet per Magistrum, libro primo, distinctione 49, capitulo 7; probatur igitur assumptum sic: actio Dei cum libero arbitrio ad liberum actum non repugnat libertati in actu, igitur nec preordinatio actionis divine, sed ista (153) est predestinatio, igitur.

{43.2} Item, predestinatio divina nullam facit necessitatem antecedentem ad actum liberum, igitur non necessitat ad actum ipsum.

{43.2.1} Consequentia patet, sed antecedens probatur, quia que importantur nomine predestinationis non necessitant, gloria enim sequitur actum, et actio Dei concomitatur actum, gratia vero Dei que precedit actum illa datur non ut necessitet ad actum sed ut voluntatem sanet et reddat potentem ad actum, ut patet per Augustinum ubique.

{44} Sexto sic: cum reprobatione divina stat libertas voluntatis, per quam prescitus potest dampnari vel salvari, igitur conclusio vera.

{44.1} Antecedens probo, pro cuius evidentia suppono cum Magistro quod reprobatio sit (154) scientia finalis iniquitatis aliquorum et preparatio dampnationis eorum; ex hoc arguo sic: de nullo sperandum est in hac vita viventi, sed cuilibet salus sua est suadenda, igitur quilibet peccator quantumcumque prescitus penitere potest, sed non nisi actu libero voluntatis, igitur.

{44.2} Item, finalis impenitentia in malis libera est cum sit peccatum, sed eius prescientia causa est reprobationis aliquorum quoad eius effectum qui est dampnatio, igitur cum prescientia reprobationis stat libertas; patet igitur (155) conclusio.

{45} Contra istam conclusionem arguitur primo sic: impossibile est Deum numquam scivisse /T92vb/ quod semper scivit, igitur, si Deus scivit (156) Sortem esse dampnandum (157), impossibile est Deum numquam scivisse Sortem esse dampnandum, igitur Sortes non potest facere aliquid unde ipse non dampnetur.

{46} Secundo: si illud futurum quod dependet ex libertate voluntatis potest non evenire, et ita que prescita (158) sunt non possunt non evenire, quia, si non evenirent cum prescita sint, falleretur Dei prescientia, sed Dei prescientia non potest falli; sequitur quod Deus <de> tali futuro non habeat prescientiam, quod est falsum.

{47} Tertio: Deus non potest aliter res cognoscere quam cognoscit sine alienitate[?] vel variatione ex parte rerum, sed si illas, quas cognoscit contingenter fore, cognosceret non fore, cognosceret eas aliter quam cognoscit, quia aliter est cognoscere eas fore quam cognoscere eas non fore; igitur Deus, cognoscens aliquas res fore, non potest cognoscere illas non fore sine variatione ex parte ipsarum.

{47.1} Maior patet per Augustinum, Super Genesim 5, et ponitur distinctione 35 primi, ubi inquit: "Deo non audeo dicere alio modo /C89ra/ aliqua innotuisse eum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret, apud quem non est transmutatio neque vicissitudinis obumbratio".

{48} Quarto sic: quidquid fuit verum nec potest non fuisse verum postquam fuit verum necessario fuit verum (159), sed Antichristum fuisse prescitum fuit verum et non potest non fuisse verum postquam fuit verum, igitur necessario fuit verum.

{49} Quinto: illud quod vere sic transiit in preteritum in essendo aliquale, quod nullo modo est tale nec potest in futuro esse tale, necesse est fuisse tale, sed Deum in A, sit A instans hesterne diei, predestinasse ad vitam eternam, sic transiit in preteritum quod in A predestinavit Deus istum ad vitam eternam et nec modo predestinat eum in A ad vitam eternam (160), nec umquam poterit eum predestinare in A ad vitam eternam, igitur necesse est Deum istum predestinasse in A ad vitam eternam, igitur ille necessario salvabitur.

{50} Sexto: quidquid sic fuit quod nunc non est nec potest postea esse, necessarium est illud fuisse, sed veritas huius "Deus predestinat istum in A" fuit et non est nec potest postea esse, igitur necessarium est illam fuisse; et si hoc, igitur necessarium est quod hec fuerit vera "iste predestinatur in A" et per consequens adhuc est necessarium quod iste sit predestinatus.

{51} Septimo: si Deus presciat Sortem dampnandum et potest non prescire Sortem (161) esse dampnandum, ponatur in esse, et tunc sequitur quod Deus presciens Sortem esse (162) dampnandum non est presciens ipsum esse dampnandum.

{52} Octavo sic: Deus necessario predestinat electos, igitur non est in potestate predestinati quod ipse dampnetur.

{52.1} Antecedens probo, quia sint duo adulti sine gratia et peccent per odium fraternum[?] cum omnibus circumstantiis equalibus, excepto isto quod unus sit predestinatus et alius non; tunc, in casu illo posito, predestinatus gravius peccat quam prescitus nec potest (163) non peccare gravius illo poterit postea non peccasse quam (164) nunc gravius alio, igitur; non poterit non fuisse in hoc instanti predestinatus, igitur necessario (165) in hoc instanti fuit predestinatus.

{52.1.1} Prima pars istius antecedentis, scilicet quod predestinatus gravius peccat, patet quia est maxima circumstantia beneficentie[?], /T93ra/ igitur, si peccet, magis est ingratus Deo et per consequens gravius peccat.

{52.1.2} Alia pars eiusdem antecedentis, scilicet quod non poterit non peccasse gravius, probatur, quia ponatur quod illum qui gravius peccat Deus statim puniat; tunc, sic Deus istum gravius punivit, igitur iste gravius peccavit; consequentia est bona secundum leges presentes; si igitur non repugnat legibus quod ille peccans falsificet consequens, igitur nec quod (166) falsificet antecedens, et si sic, sequitur quod viator posset libere facere quod lex ista non fuerit (167) a Deo condita: gravius peccans gravius punietur.

{53} Ad primum, quando dicitur "impossibile est Deum numquam scivisse quod semper scivit", quod hec in (168) sensu composito est vera, et in hoc sensu nota quod hec sit impossibilis "Deus numquam scivit illud quod semper prescivit", sed in hoc sensu non valet consequentia (169); in sensu vero diviso, sumpto (170) antecedente[?], falsum est antecedens, quia nota quod nihil quod numquam prescivit vel scivit Deus fore, potest Deus semper (171) prescivisse fore, quia hec universalis habet instantiam de quolibet futuro quod nec est nec umquam fuit.

{54} Ad secundum dico, quod illa que prescita sunt <a> Deo fore possunt non evenire, et (172) quando probatur oppositum, quia, si non (173) evenirent et sunt prescita evenire, posset falli divina prescientia, dicendum quod premisse repugnant, et ideo non est mirum si inferant unum impossibile; sequitur enim: non evenient, igitur non sunt prescita; et etiam e contra ex opposito consequentis bene sequitur oppositum antecedentis sic: sunt prescita fore, igitur evenient.

{54.1} Si dicatur: illa consequentia est bona: Deus iudicat (174) A fore et A non erit, igitur Deus fallitur; igitur similiter sequitur: Deus iudicat A fore et A potest non fore, igitur Deus potest falli; dico quod prima istarum consequentiarum satis est bona, sed secunda nihil valet. Bene tamen sequitur: Deus iudicat (175) A fore et A potest non fore, igitur Deus fallitur vel potest /C89rb/ numquam iudicasse A fore; immo, si A non erit, Deus umquam iudicavit A fore, ideo ex illis duabus, una de inesse et alia de possibili, non sequitur Deum posse falli.

{55} Ad tertium

{55.1} dico primo istam propositionem, quod Deus non potest aliter et aliter cognoscere per alienitatem[?] sui iudicii, sicut facit creatura rationalis, nam idem est iudicium quo Deus primo iudicat A fore et postea iudicat A esse.

{55.2} Dico secundo, quod non est possibile Deum aliqualiter cognoscere rem et post modum in sensu composito (176) non (177) cognoscere illam sine aliqua mutatione ex parte rerum, unde, si Deus scit A fore, ipse sciet A fore quousque A erit vel fuerit.

{55.3} Dico tertio, quod, quantumcumque Deus sciat A fore, potest scire A non fore, nulla mutatione facta in re; sed tunc, si ponatur in esse, sequitur quod ipse numquam scivit A fore.

{56} Ex istis patet ad argumentum, negando consequentiam; sed sequitur illa conclusio in sensu composito: Deus non potest non cognoscere res fore aliqualiter postquam cognovit eas fore, nisi (178) mutatione aliqua facta in alio a Deo.

{57} Ad quartum, quando dicitur "quidquid fuit verum", dicitur (179) quod li (180) "postquam fuit verum" potest construi (181) cum hoc toto "non potest non fuisse verum postquam verum (182) fuit", et in illo sensu negat maiorem; alio modo potest construi cum predicato sic, quod postquam fuit verum necessario fuit verum, et in illo sensu concedit maiorem.

{57.1} Ad minorem, cum dicitur (183) /T93rb/ istum fuisse predestinatum non potest non fuisse verum postquam fuit verum: si capiatur in sensu composito, falsa est; si in sensu diviso, vera.

{57.2} Aliter respondeo breviter, negando minorem; immo dico quod ista "Antichristus erit" potest non fuisse vera postquam fuit vera, et istam responsionem accepto; si tamen argueretur (184) sic, quidquid fuit verum et non potest fuisse falsum postquam fuit verum etcetera; tunc negarem simpliciter maiorem.

{58} Ad quintum dico, quod maior non est universaliter vera, quia non de illo quod sic transiit in preteritum in essendo aliquale in aliqua certa mensura, quod adhuc potest non transisse in preteritum in essendo tale in tali vel in (185) tali mensura, et sic est in proposito.

{59} Ad sextum

{59.1} dico primo, quod quodcumque fuit et modo non est adhuc potest esse, quia Deus illud <potest> reparare (186).

{59.2} Dico secundo, quod per veritatem propositionis non intelligo (187) nisi istam propositionem (188) veram.

{59.3} Dico tertio, quod quantumcumque ista veritas fuerit, tamen adhuc est possibile illam veritatem numquam fuisse.

{59.4} Dico tamen quarto, quod illam rem que fuit veritas necessarium est fuisse, quantumcumque non sit necessarium sed contingens illam rem fuisse veritatem, et multe tales propositiones possunt deduci.

{60} Ad septimum respondet unus doctor, quod ista "Deus presciens Sortem esse dampnandum potest non prescire" (189) etcetera non debet sic poni in esse: Deus presciens etcetera, sed sic: Deus non prescit A fore, quia prima esset impossibilis; aliter dico quod sic potest poni in esse nec ipsa est impossibilis, sed possibilis, quia est negativa que nihil ponit.

{61} Ad octavum nego antecedens.

{61.1} Ad probationem, non credo quod predestinatus gravius peccat ceteris paribus, et cum probatur quia est maxima circumstantia beneficentie, per quem modum beneficium aggravat, dicetur alias; posito tamen quod predestinatus peccet gravius, dico quod adhuc est hec contingens "ille (190) gravius peccavit".

{61.2} Ad improbationem, concedo primam consequentiam: hee leges stant et Deus hunc gravius punivit pro peccato suo quam alium, igitur gravius (191) peccavit; et concedo quod ille (192) potest falsificare consequens, licet non possit hanc falsificare "ille gravius fuit punitus quam alius", unde contingere potest quod pro alia causa a Deo puniatur, nec sequitur ultimum consequens, quod in potestate viatoris sit facere quod illa lex non erat condita: qui (193) gravius peccavit gravius punietur.

{62} Nono contra conclusionem arguitur sic: quando aliqua opposita sic se habent, quod impossibile est (194) ea successive verificari de eodem, cuicumque vere convenit unum eorum impossibile est sibi convenire reliquum, sed predestinatum esse et dampnari sunt huius<modi>, quia impossibile est quod (195) aliquis sit primo predestinatus et tamen quod post dampnetur, vel e converso; igitur impossibile est quod aliquis cui convenit quod sit predestinatus dampnetur, vel e converso.

{63} Decimo: omne immutabile est necessarium, sed (196) divina predestinatio est immutabilis et quilibet etiam immutabiliter est predestinatus, igitur divina predestinatio est necessaria et quilibet predestinatus necessario est predestinatus; igitur nullus talis potest dampnari. /T93va/

{64} Ad nonum dicendum, quod maior est falsa, in casu loquendo de talibus oppositis que respiciuntur futura contingentia, et talia opposita sunt ista (197): predestinari, presciri, dampnandum esse, salvandum esse.

{64.1} Exemplum: ista contradictoria "esse verum", "non esse verum" non possunt successive verificari hodie de ista propositione "Sor curret cras", et tamen ista propositio hodie vera potest hodie esse falsa vel e contra; similiter "fuisse futurum" /C89va/ et "non fuisse futurum" sunt opposita possibilia creaturis convenire, nec possunt sibi invicem succedere circa idem, et tamen aliquid quod fuit futurum, puta anima Antichristi, potest non fuisse futurum (198) et (199) e contra.

{65} Ad decimum, patet ex conclusione sequenti.

{66} Quarta conclusio est ista: in divina prescientia vel predestinatione non potest esse mutatio (200) aliqua.

{67} Probatur primo, quia Deus est omnino immutabilis, sed prescientia Dei est Deus, igitur.

{68} Secundo patet per Glossam super Epistulam primam ad Corinthios 14: "Deus aliquod tempus videt nec aliquid novi est in visione eius vel scientia, cum aliquid transitorie geritur, sed cum afficiuntur sensus carnales homini vel celestes mentes angelorum tunc aliquid novi est in scientia vel visione (201) eorum, igitur non est aliqua immutatio vel innovatio in scientia Dei per mutationem scibilium temporalium, sicut in nobis et in angelis accidit".

{69} Tertio per Glossam super illud secunde Petri, capitulo ultimo, "sicut unus dies ante ipsum sic mille anni", ubi Glossa: "in cognitione divine veritatis et presentia et preterita et futura equaliter presentia constant, igitur non poterit esse immutatio in cognitione Dei".

{70} Quarto patet per beatum Augustinum, 15 De trinitate: "scientia Dei inamissibilis est per oblivionem et omnino immutabilis".

{71} Contra hoc arguitur primo sic: si predestinatio Dei foret immutabilis, igitur predestinatus esset immutabiliter predestinatus; consequens falsum, igitur.

{71.1} Falsitatem consequentis probo: nullus immutabiliter aliqualis potest non esse talis, sed omnis predestinatus est immutabiliter predestinatus, igitur nullus predestinatus potest non esse predestinatus (202).

{72} Secundo: scientia Dei potest augeri et scientia eius minui, igitur potest mutari, quia aliqua potest ipse scire que ipse nescit vel aliqua nescire que ipse scit.

{73} Tertio: ista (203) consequentia videtur bona: A nunc non est et (204) immediate post hoc erit, igitur incipiet esse; et A nunc est et post hoc non erit, igitur desinit esse; igitur ista (205) consequentia videtur bona: A nunc non est et immediate post hoc poterit esse, igitur A potest incipere esse, et ista: A nunc est, immediate post hoc poterit (206) non esse, igitur potest desinere esse; sed prescientia Dei respectu B non est aliquid sit B aliquid quod potest esse, et prescientia respectu B potest esse, igitur potest incipere esse; et similiter: prescientia respectu esse Antichristi nunc est et immediate post hoc potest non esse, igitur potest desinere esse, igitur non est immutabilis.

{74} Quarto: nullum impedibile est immutabile (207), sed scientia Dei est impedibilis, igitur.

{74.1} Probo minorem, quia omne quod erit et (208) creatura potest facere quod non erit, creatura potest impedire, sed prescientia Dei respectu Antichristi erit et fuit ab eterno, et creatura potest facere quod nec sit nec fuit nec erit, igitur potest prescientiam Dei impedire.

{75} Pro solutionibus /T93vb/ istorum

{75.1} dico primo, quod scientia Dei est immutabilis et est immutabiliter scientia (209) et (210) prescientia cuius est scientia vel prescientia quantum est ex parte sui.

{75.2} Dico secundo, quod alicuius est scientia cuius necessario non est scientia, vel equaliter (211) est scientia qualiter non est necessario scientia, sed cuius est contingenter scientia vel prescientia.

{75.3} Dico tertio, quod prescientia Dei nullius (212) futuri est necessario scientia vel providentia vel huius<modi>.

{76} Et ideo ad primum concedo consequentiam et consequens; et quando probatur falsitas consequentis "nullus immutabiliter" etcetera, nego istam, quia dico quod aliud est esse immutabiliter tale, aliud necessario tale; patet in proposito, multe namque propositiones sunt de futuro que quamvis indifferenter possint esse vel vere vel false, non tamen possunt esse vere postquam fuerint false, ita quod successive primo sint vere nec postea false nec e converso; sicut patet de ista: Antichristus fuit futurus (213) et ideo ista est immutabiliter vera, sed tamen non necessario vera.

{77} Ad secundum nego antecedens.

{77.1} Ad probationem

{77.1.1} dico primo, quod de nulla re potest Deus habere scientiam de qua prius non habuerit scientiam.

{77.1.2} Dico secundo, quod de aliquo aliqualiter scivit qualiter non sciet vel potest non scire etcetera.

{77.1.3} Dico tertio, quod satis posset dici probabiliter quod, etsi modo sciat Antichristum esse quem numquam scivit esse, non scit aliquid quod prius non scivit, sed aliqualiter scit qualiter prius non scivit.

{77.1.4} Dico quarto, quod etiam satis probabiliter dici posset quod non pluribus modis scit, quia, licet incipiat sic scire quod Antichristus est, ipse desit sic scire quod Antichristus non est qualiter prius scivit secus est (214) de nobis, et ideo scientie nostre augentur (215) vel minuuntur, non autem scientia Dei.

{78} Ad tertium, alias patuit quod non est simile de primis consequentiis /C89vb/ et aliis, unde do propositiones istas.

{78.1} Prima est: aliqua sunt contradictoria, quorum utrumque potest esse verum, nec tamen simul cum alio nec successive post aliud.

{78.2} Secunda: aliqua est propositio vera que potest esse falsa et nullus potest eius veritatem destruere.

{78.3} Tertia: aliqua est propositio que non est vera et potest esse vera et (216) non potest incipere esse vera.

{78.4} Quarta: aliqua est propositio falsa (217) et potest esse vera, et nullus potest facere quod sit de novo vera quin si ante fuerit (218) ante fuerit vera.

{79} Ad quartum nego minorem.

{79.1} Ad probationem nego maiorem, quia "impedire", "mutare", "destruere" et huius<modi> significant illa precessisse que impedita sunt vel destructa, sed nunc impossibile est quod prescientia qua Deus scivit Antichristum fore primo sit et postea non sit.

{80} Quinta conclusio est ista: non est possibile quod Deus aliqualiter sciat vel velit esse, et postea non taliter sciat vel velit esse, et (219) nulla mutatio actualis vel potentialis facta sit in aliquo <alio> a Deo.

{81} Probatur, quia impossibile est fieri transitum de contradictorio in contradictorium sine aliqua mutatione actuali vel potentiali, sed ibi est transitus de contradictorio in contradictorium, igitur mutatio, sed non (220) in Deo, igitur in alio a Deo; et sic sequitur propositum.

{82} Contra conclusionem: si non est possibile quod Deus, sciens aliquid esse futurum, non sciat illud esse futurum sed sciat illud esse sine mutatione prius naturaliter facta in alio quam Deus sciat illud esse, tunc mutatio facta /T94ra/ in re foret causa scientie Dei.

{82.1} Consequens falsum, et contra beatum Augustinum, 15 De trinitate, capitulo (221) 12, et allegat Magister, libro primo, distinctione 48, capitulo 2.

{83} Secundo sic: sciat Deus Antichristum fore futurum, tunc sic: si Deus scit Antichristum esse futurum, non requiritur mutatio in alio a Deo prius quam Deus sciat Antichristum non esse futurum, quia posito per ymaginationem numquam postea fiat mutatio realis aliqua, tunc foret hoc verum quod Deus non scit Antichristum fore futurum, quia sequitur: nihil mutabitur et Antichristum non est, igitur Antichristus non erit, et antecedens potest esse verum sine mutatione alicuius, igitur consequens.

{83.1} Confirmatur, quia ad Antichristum esse futurum non requiritur aliqua mutatio, sed sufficit non mutatio alterius rei.

{84} Tertio: si sic, tunc prius naturaliter foret rem esse futuram quam Deum scire rem esse futuram.

{84.1} Probatur consequentia, quia non est possibile quod Deus nesciens rem esse futuram sciat rem esse futuram, nisi per mutationem factam prius naturaliter in alio quam Deus sciat ipsam esse futuram.

{84.1.1} Consequens falsum, quia tunc, cum omne (222) illud quod est prius naturaliter alio possit per divinam potentiam esse sine posteriori, sequitur quod Deus posset facere quod res esset futura, et quod Deus non sciret quod esset futura.

{85} Quarto: si sic, tunc Deus sciret rem fore quia res erit (223), cum idem sit Deum esse et Deum scire, igitur Deus esset quia res erit, et ita creator dependeret in esse a creatura.

{85.1} Consequentia patet per argumentum Augustini, quo probat quod pater non sapit sapientia quam genuit, quia cum idem sit sapere et esse, si pater saperet sapientia quam genuit, pater esset sapientia quam genuit.

{86} Pro istis posset dici sicut dictum est in solutione septimi argumenti contra secundam conclusionem, quod non ideo scit Deus res esse futuras quia res sunt future; aliter potest dici cum Magistro, libro primo, distinctione 35, capitulo 4, quod, capiendo causam pro illo sine quo non posset dici quod rem esse est causa quare Deus sciat rem esse, quia nisi aliqua res esset (224), Deus non sciret rem esse, et similiter, nisi res futura, non sciret Deus rem esse futuram.

{86.1} Si dicatur (225) quod tunc etiam e converso res non esset futura nisi Deus sciret eam esse futuram, quare igitur dicit Augustinus quod non quia sunt res ideo novit, sed ideo sunt quia novit; respondeo quod, etiam capiendo causam modo predicto, concederem non solum illam primam "quia res sunt future, novit eas Deus esse futuras" sed etiam aliam "quia Deus novit eas /C90ra/ esse futuras, res sunt future".

{86.2} Dico tamen quod ista non est vera "quia res sunt, Deus novit eas", quia, esto quod non essent, adhuc cognosceret eas; nec ista "quia Deus novit res, ideo res sunt" propter eamdem causam.

{86.3} Dico etiam istam conditionalem esse veram: "si res sunt, Deus novit eas", non tamen "si Deus <novit> (226) res, ipse sunt".

{86.4} Ad Augustinum dico, quod sub nomine "notitie", secundum Magistrum, comprehendit Augustinus beneplacitum Dei, quod est causa quare res sit.

{87} Ad secundum et eius (227) confirmationem, dico quod probant sextam conclusionem.

{88} Ad tertium: quidquid sit de formis aliis, nego istam consequentiam: prius naturaliter res est futura quam Deus sciat quod sit futura, igitur Deus facere potest (228) /T94rb/ quod res sit futura et quod non sciat ipsam esse futuram; verbi gratia non sequitur: Sor prius naturaliter est animal quam sit homo, igitur Deus potest facere quod Sor sit animal et quod Sor non sit homo.

{88.1} Item: prius est naturaliter artificem edificari domum quam domus sit in edificari, et tamen non potest esse quod artifex faciat domum et quod nulla domus (229) sit in fieri.

{88.2} Item: prius naturaliter est hominem peccare mortaliter quam esse in peccato mortali, et tamen non potest esse quod homo peccet mortaliter nisi fuerit etiam in peccato mortali.

{89} Ad quartum dico, quod non sequitur, et quando probatur consequentia per modum arguendi beati Augustini, patuit alias quo modo debet intelligi.

{90} Sexta conclusio est illa: Deus in hoc instanti sciens vel volens Antichristum fore, potest non scire vel velle Antichristum fore sine quacumque mutatione.

{91} Probatur, quia contingenter scit et vult Antichristum fore, igitur potest non velle nec scire Antichristum fore; ponatur in esse, et tunc sequitur quod nulla est facta mutatio, quia ab eterno sic voluit.

{92} Contra, quia tunc posset Deus facere de sua potentia absoluta quod non vellet illud pro nunc, et tunc vel faceret aliquid in creatura vel non sed in se ipso: si in creatura, tunc fieret mutatio in creatura, quod est contra conclusionem; si in se ipso faceret aliquid quod nunc non facit, ipsemet mutaretur, quod est impossibile, et etiam contra conclusionem.

{93} Secundo: illa potentia pro qua non potest Deus nunc non scire vel non velle Antichristum non fore, aut est activa aut passiva: si est passiva (230), tunc est ad formam quam potest recipere, et ita Deus esset mutabilis; si sit activa, tunc ut sic agit in aliud, igitur ut sic aliud patitur, et per consequens aliud mutatur.

{94} Ad primum istorum dico, quod Deus per solum velle suum potest in hoc instanti velle Antichristum non fore sine quacumque factione in se vel in alio, nisi capiatur "facere" valde large pro "velle", nec tamen de novo sic volet sed ab eterno sic voluit, et ideo in Deo nulla erit nova voluntas nec scientia.

{95} Ad secundum, concedo quod illa est potentia Dei per quam Deus potest pro nunc non velle Antichristum non fore, et dico quod est activa, quia Deus est potentia activa; et nego consequentiam "igitur ut sic agit in aliud extra se ipsum", quia sufficit sola volitio in Deo ut dictum est.

{96} Ad argumentum principale in oppositum questionis patuit in prosecutione prime conclusionis presentis questionis. Hec de ista questione.